라틴어 문장 검색

has autem descriptiones esse aptas et raras convenit, sicut etiam Horatius docet in arte poetica, dicens purpureus late qui splendeat unus et alter adsuitur pannus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6532)
nam et sarcinatores concipere dicuntur vestimenta, cum e diverso coniungunt et adsuunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 138)
inceptis gravibus plerumque et magna professis purpureus, late qui splendeat, unus et alter adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae et properantis aquae per amoenos ambitus agros aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:6)
"strictius assutae vestes procera cohercent membra virum, patet his altato tegmine poples, latus et angustam suspendit balteus alvum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 98)
"iam iamque tener spe frangitur agnus atque absens avido crepitat iam praeda palato, quin et Aremoricus piratam Saxona tractus sperabat, cui pelle salum sulcare Britannum ludus et assuto glaucum mare findere lembo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 159)
nos vero ceteros supra doctrinae tuae beneficia constringunt, quibus aliquid scribere assuetis quodque venturi legere possint elaborantibus saltim de tua schola seu magisterio competens lectorum turba proveniet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 3:1)
aere militari tetigero lenunculum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 55)

SEARCH

MENU NAVIGATION